Mostrando entradas con la etiqueta sarracenos. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta sarracenos. Mostrar todas las entradas

domingo, 8 de marzo de 2020

APPENDIX I

APPENDIX

I

De sequenti opere DENIFLE jam in Historisches Jahrbuch, 1887, p. 225 sq. breviter locutus est. Auctor ejusdem celeber frater Praedicator Hispanus, Raymundus Martini qui opus «Pugio fidei» composuit. Bibliographos hec opus, in codice Dertusensi unice conservatum, hucusque fugit. Certe
non est intellectui popularium adaptatum, pro quibus tamen scriptum est. Raymundus illos fideles, qui in Hispania inter Sarracenos et Judaeos vivebant et quotidie ab ipsis argumenta contra christianam religionem audierunt, principiis christianae religionis imbuere eosdemque praservare voluit contra objectiones. Verisimiliter Raymundus hunc libellum scripsit, ut sacerdotes et curati illo uterentur in instructione populi fidelis et in conversione infidelium. Quaedam hic tractantur, quae in magno opere «Pugio fidei» latius occurrunt.
Hanc explanationem Raymundus Martini juvenis adhuc, diu ante opus «Pugio Fidei», et quidem anno 1256 vel 1257 composuit, ut infra ex articulo 3° liquet. Ex argumentatione etiam apparet, Raymundum nondum imbutum fuisse doctrina scholastica decenniorum posteriorum.
Non omnia edimus. Introductionem cum tractatu Quod libri sancti sint incorrupti integre in lucem proferimus, duodecim vero articulos breviatos. Primus articulus ut specimen dari potest. Multi articuli solum auctoritates scripturae sacrae jam notas comprehendunt. Ubi de Sarrazenis vel Judaeis agitur, vel de scriptoribus Arábicis, nihil praetermisimus.

E CODICE DERTUSENSI N.° 6.
Explanatio simboli Apostolorum ad institutionem fidelium a fratre Raymundo Martini de Ordine Predicatorum edita.
Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. I. Cor. xiij. Speculum de quo hic loquitur apostolus, est fides, per quam tamquam per speculum videtur, id est, cognoscitur Deus, ut videri potest in hac vita. Enigma appellat obscuritatem fidei annexam. Etsi enim per fidem Deum in via cognoscimus, non tamen sic lucide, sicut in gloria, quando per speciem ipsum facie ad faciem videbimus. Est igitur fides ut dictum est speculum, per quod videmus Deum quoquo modo. Verbi gratia, ponatur quod est aliquis in aliqua domo figuris depicta ita curvus et depressus, quod non potest levare caput, et dicitur ei: tales et tales picture (I) sunt supra in tecto. Et quia ipse non potest eas videre, afferiur sibi speculum vel aqua clara in pelvi, et ut dicebatur sibi verbo, sic videt, per speculum vel per aquam. Postea si erigatur, videbit, sine medio picturas, quas viderat speculo mediante. Et tunc intelliget, quod speculum infallibiliter sibi ostendebat picturas illas, licet non ita clare, ut videt eas modo capite elevato. Similiter dum sumus in hac vita misera, sic depressi sumus per corruptionem carnis et per peccatum, quod non possumus videre Deum nisi per speculum, id est, per veram fidem et puram, quia ui dicit Augustinus, mentis humane acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi prius per mundiciam fidei emundetur. Et ipsa fides in veritate ostendit nobis quasi quoddam speculum, quomodo est Deus, ut ostendi potest in hac vita. Et cum corruptionem carnis deposuerimus et erimus in gloria, tunc intelligemus et cognoscemus, quod fides infallibili ostendebat nobis veritatem, licet non ita clare, ut tunc videbimus, sed ad modum speculi. Hoc tale speculum, id esi fidem, impressit spiritus sanctus in cordibus patriarcharum, prohetarum et apostolorum. Et dominus Jhesus Christus non tantum impressit hoc speculum, id est fidem, in cordibus apostolorum, sed etiam docuit eos verbo hoc idem. Et apostoli cum deberent discedere ab invicem per universum mundum ad predicandum evangelium. redegerunt in scriptis concorditer ea, que in hac vita quasi per speculum cognoscimus de Deo, ut omnes possent legere et intelligere, quomodo debent in Deum credere. Et illud scriptum comuniter et concorditer ab apostolis editum dicitur symbolum fidei apostolorum, quia quilibet eorum posuit ibi sententiam suam, id est articulum suum; dicitur enim symbolum sin, quod est con, et bole quod est sentencia, quia comunis sentencia fidei apostolorum. Quilibet enim apostolus posuit ibi unum articulum quasi proprium. et omnes comuniter in omnibus articulis consenserunt, uude secundum numerum apostolorum xij sunt articuli fidei.

(1) Para que haya la debida exactitud, se copia todo como está en el Códice original.

Petrus quidem posuit primum articulum, scil. «Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.»
Andreas posuit ij. scil. «El in Jhesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum »
Johannes iij. «Qui conceptus... Maria virgine.»
Jacobus Zebedeí iiij: «Passus... et sepultus.»
Thomas v: «Descendit... a mortuis.»
Jacobus Alfei vj: «Ascendit... patris omnipotentis.»
Pliilippus vij: «Inde.., vivos et mortuos.»
Bartholomeus viij: «Credo in spiritum sanctum »
Matheus ix: «Sanctam ecclesiam catholicam.»
Simon Cananeus x: «Sanctorum communionem, remissionem peccatorum.»
Judas Jacobi xi: «Carnis resurrectionem.»
Mathias posuit xíj: «Vitam eternam amen.»

Hoc itaque symbolum primo ostendit, Deum esse unum in essentia et trinum in personis. Deinde alia, que quilibet fidelis tenetur credere, de quibus in sequentibus ostendetur auctoritatibus veteris et novi testamenti, et etiam alicubi rationibus et similitudinibus secundum modum parvitatis nostre. Et quia probatio et explanatio hujus symboli habet fieri maxime per libros veteris et novi testamenti, dicit enim Augustinus: quod credimus, auctoritati debetur, et quod intelligimus, rationi, quod autem erramus, oppositioni; primo oportet monstrare eosdem libros incorruptos esse et veros, scilicet quod permanserunt integri et incorrupti, sicut editi sunt a spiritu sancto per auctores et scriptores eorundem librorum. Quo probato necesse est credere et suscipere omnia illa, que per ipsos probabuntur et alia que in eis continentur.

Quod libri veteris et novi testamenti sunt integri et incorrupti.

Igitur quod libri sint integri et incorrupti, potest ostendi per auctoritates, quoniam nullus auderet mutare, vel diminuere vel addere in veteri vel novo testamento, quoniam super hoc habetur prohibitio et etiam maledictio. Unde Moyses Deuteron. iiij:
«Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo.» Item Salomon in Proverb. xxx. b, «Omnis sermo Dei ignitus clipeus est sperantibus in se, ne addas quicquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.» Item Joh. in Apocal. ultimo: «Si quis apposuerit ad hoc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetie hujus, auferet Deus partem ejus de libro vite, et de civitate sancta.» Non autem videtur quod aliquis esset ita , quod contra ista auderet aliquid mutare in libris sanctis.
Si quis vero dicat, quod Nabuchodonosor combussit libros legis et prophetarum, hoc ostenditur esse falsum per gesta filiorum Israel. Nam sicut habetur in iiij° lib. Regum, xvij, Salmanasar rex Assiriorum cepit terras filiorum Israel, et transtulit filios Israel de terra sua in terram Assiriorum, et posuit eos in civitatibus Medorum, et adduxit de Babilone et de aliis locis terre sue colonos, et collocavit eos in civitatibus Samarie pro filiis Israel. Et cum ibi habitare cepissent, non timebant Deum, cum essent ydolatre, unde immisit Deus in eos leones, qui interficiebant eos. Et nunciatum est regi Assiriorum quod perirent coloni ejus, quia ignorabant legitima Dei terre. Et misit rex unum de sacerdotibus Israel et etiam legem Moysi, sicut dicitur in ystoriis. Et iste habitavit in Bethel, et docebat gentes illas legitima Dei Israel. Ipsi tamen, licet colerent Deum Israel, colebant etiam idola sua, unusquisque juxta ritum gentis sue. Unde lex Moysi permansit apud eos. Et predictus Salmanasar rex Assiriorum fuit ante Nabuchodonosor C annis, sicut probatur ex numero annorum regum qui regnaverunt in Jherusalem ab ipso Salmanasar usque ad Nabuchodonosor. Verum non potest dici, quod ipse Nabuchodonosor combusserit legem generaliter, cum non legatur destruxisse nisi Jherusalem, quam quidem destruxit Nabuzardan princeps militie ejus, non in prima vice, sed in secunda, sicut infra dicetur. Et tunc jam libri legis erant apud Samaritas tempore Salmanasar regis, qui fuit ante Nabuchodonosor C annis, ut dictum est. Cum ergo non legatur destruxisse Salmanasar, non destruxit etiam libros legis qui apud Samaritas erant. Cum igitur pervenit Nabuchodonosor ut expugnaret Jherusalem, sicut dicitur in predicto libro Regum xxiiij, egressus est Joachim rex Juda ad ipsum de voluntate propria et mater ejus et servi ejus et principes ejus, et suscepit eum et suos rex Babilonis, et transtulit eum et omnem populum Jherusalem xvij milia, et non reliquit ibi exceptis pauperibus populi terre. Et tunc mnc non destruxit Jherusalem nec combussit aliquid in ea. Unde satis videtur vetum quod isti qui se reddiderunt et translati sunt in pace, portaverunt sanctos libros legis et prophetarum et alios libros quos habebant, sicut contigit in Sarracenis qui expulsi sunt de Oriente et Occidente Yspanie, qui secum de libris suis quos voluerunt portaverunt.
In secunda vero vice quando captus fuit Sedechias rex Jherusalem et exoculatus (IV Reg. 25, 7) Nabuzardan princeps regis Babilonis destruxit muros Jherusalem et combussit domos, sed nos legitur aliquem librum combussisse (IV Reg. 25, 9). Et tunc de beneplacito principis remansit Jheremias propheta cum populo Judeorum, qui remansit ad colendum terram; populares vero de majoribus et divitibus translati sunt etiam tunc in Babilonem, non tantum de Jherusalem, sed etiam de aliis civitatibus Judee, que non fuerunt combuste nec destructe, ut habetur Jheremie xi. Et est verisimile quod tam apud transmigrantes, quam apud populum, cum quo remansit Jheremias propheta, fuerunt libri legis et prophetarum. In Daniele etiam legitur xiij, quod Judei habebant judices de Judeis, qui eos judicabant secundum legem suam. Unde ibi legitur quod fecerunt duobus senibus, sicut male egerant adversus proximam dicendo contra eam falsum testimonium, et ideo interfecerunt eos, ut facerent secundum legem Moysi. Item in j° Esdre vij, a: «ipse Esdras ascendit de Babilone, et ipse velox scriba in lege Domini quam dedit Dominus Deus Israel.» Et infra: «Esdras autem paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israel preceptum el judicium.» Item: «Artaxerses rex regum, Esdre sacerdoti scribe legis Dei celi doctissimo salutem. A facie regis et vij consiliariorum ejus missus es ut visites Judeam et Jherusalem in lege Dei tui, que est in manu tua.» Et in Neemia viij° a: «Dixerunt Esdre scribe ut afferret librum legis Moysi, quod preceperat Dominus Moysi. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum ac mulierum cunctisque qui poterant intelligere.»
Ecce per ista patet quod lex permansit apud Judeos sive in captivitate, sive post captivitatem. Unde in ij° lib. Machabeorum ij° dicitur de Neemia, quod construens bibliotecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David et epistolas regum.
Item Dominus in Evangelio Mat. xxiij a: «Super katedram Moysi sederunt scribe et pharisei; omnia ergo que dixerint vobis conservate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere.»
Et in capitulo ubi hec dixit, arguit eos de appetitu laudis et honoris et de ypocrisi et de aliis viciis, que erant in ipsis; unde si legem mutassent in aliquo, magis eos de hoc redarguisset. Sed ipsemet ostendit legem integram esse, ubi dicit Mat. v: «Non veni legem solvere aut prophetas, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat celum et terra, jota unum aut unus apex non preteribit a lege donec omnia fiant.» Et Luc, xxj; «Celum et terra transibunt, verba autem mea non transient.» Ex hoc apparet quod lex incorrupta permanserat apud Judeos.
Item sicut habetur in ystoria, Ptolomeus rex Egipti librorum cupidus usque ad Lta milia libros congregavit. Qui cum audisset, quod apud Judeos esset lex ore Dei edita, misil de Judeis captivis qui erant in regno suo Cxx milia, et munera magna auri et argenti Eleazaro summo pontifici Judeorum, ut sibi mitteret Judeos sapientes in ebrea ei greca lingua cum lege Dei, qui ad eam
transferendam in grecum sufficerent. Unde predictus pontifex misit sibi lxx seniores peritos utriusque lingue, qui legem et prophetas transtulerunt. Et hoc fuit per magnum tempus ante Christum. Et ista translatio remansit apud Grecos. Unde etiam si voluissent Judei aliquid mutare, nichilominus veritas translationis remansisset apud duas gentes diversas ab ipsis, que ipsos arguere possent de mutatione. Postmodum vero, tempore apostolorum Christi, cum predicte gentes et alii recepissent fidem Christi, receperunt et Evangelium ab ipsis apostolis et ab aliis discipulis, qui predicaverunt eis juxta mandatum Christi, Math. ultimo: «Euntes in mundum universum predicate Evangelium omni creature», et hoc in diversis ydiomatibus. Unde iste gentes non possent congregari de finibus mundi ad mutandum Evangelium, cum inter se sint diverse moribus et linguis, et sub diversis principibus et regnis, et si factum fuisset, non potuisset latere. Item emulatio est inter Christianos et Judeos specialiter de scripturis, et ideo nec corruptionem Judeorum silerent Christiani, nec corruptionem Christianorum occultarent Judei. Cum autem sint discordes circa intellectum scripturarum, constat quod ad corruptionem scripturarum non poterunt concordare. Cum igitur utrique concordent in lege Moysi et prophetis, constat legem Moysi et prophetas non esse corruptos.
Item Evangelium est completio legis et prophetarum, el lex et prophete fuerunt figura Evangelii. Unde lex et prophete continentur in Evangelio, et Evangelium in lege et prophetis, propter quod dicit Ezechiel j°, quod rota erat in medio rote. Si ergo Evangelium fuisset corruptum, discordaret a lege et prophetis, et si lex et prophete corrupti fuissent, similiter ab Evangelio discordarent. Cum ergo perfecte concordent ad invicem, sicut pater habentibus rectum intellectum scripture, manifestum est quod tam vetus quam novum testamentum sine corruptione et mutatione remanserunt.
Item cuilibet magis credendum est in sua scientia vel in arte. Stultum enim esset magis credere medico de agricultura, et agricole de medecina. Qua ergo temeritate volunt Sarraceni, quod ipsis vel domino suo, (Mahometo) qui ignoraverunt Evangelium Christi, de ipso Evangelio magis credatur, quam Christianis, qui professionem Evangelii per successionem temporum continuam ab inicio tenuerunt? Nostrum quidem Evangelium non solum a fidelibus testibus conscriptum est, verum multitudine prophetarum veridicorum et concorditer adventum Christi preconizantium roboratur, nec non et miraculis quamplurimis supra naturam et martyrum multitudine copiosa, quos nec mors nec gladius aut tribulatio quecunque potuit a fide Evangelii separare. Unde si quis temptasset Evangelium mutare, tam zelo fidelium et devotione, quam librorum veterum collatione, quam diversorum codicum apud diversas nationes attestatione confutaretur.
Preterea si Alcoranus vel unus liber gramatice, qui esi in una lingua, non potest corrumpi, quomodo. Evangelium, quod fuit scriptum in diversis linguis, potuisset universaliter corrumpi? Quod ergo recipiunt pro se de incorruptione Alcorani vel alterius libri, oportet eos necessario recipere contra se de incorruptione legis et Evangelii, quia de similibus idem est judicium. Et quia validius est argumentum ab hoste sumptum, sicut dicitur in Alcorano in cap. apostolorum: «apostoli qui fuerunt cum Christo, sancti fuerunt et veraces», unde certum est quod tale predicaverunt Evangelium et scripserunt, quale ab ipso Christo docti fuerunt, alioquin veraces non fuissent.
Quod vero lex et Evangelium sint incorrupti, potest ostendi per Alcoranum, unde in capitulo Jone dictum fuit Machometo secundum dictum suum sic: «Si fueris in dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui legunt librum prius quam tu.» Sed constat quod Deus vel Gabriel, qui, ut ipse dicit, loquebatur ei, non dicebant sibi ut interrogaret falsarios, sed veraces, qui legebant librum, secundum veritatem, non secundum mutationem que inducit falsitatem. Unde per hoc ostenditur
quod libri Evangelii et Legis erant incorrupti, quia illi qui legebant librum prius quam ipse esset, erant Judei veraces et Christiani, a quibus secundum mandatum Domini debebat requirere veritatem.
Item in cap. mense, quando Judei postulaverunt judicium ab Ebihoreyra, quem posuerat Machometus judicem, ut judicaret inter homines, et ille diceret eis: «Non judico inter vos, donec interrogem Machometum», et ille ivisset ad Machometum et interrogasset eum, respondit Machometus et dixit: «Deus misit super me in facto Judeorum, et dixit: Si venerint ad te, judica inter eos, aut avertere ab eis; et si avertaris ab eis, non nocebunt tibi in aliquo. Et si judicaveris inter eos, judica juste, quia Deus diligit juste judicantes. Et quando venient ad judicium tuum, et apud eos est lex, et in ipsa est judicium Dei.» Et ecce hoc testatus est Machometus, quia tempore suo lex erat apud Judeos, in qua erat judicium Dei; unde ex hoc patet quod remanserat incorrupta, quia si corrupta fuisset, verum judicium Dei non contineret.
Item in cap. Hygr, iniroducit Deum sibi loquentem: «Nos demissus memoriale et sumus ejus custodes.» Vocat autem legem et Evangelium memoriale Dei, ut dicunt Sarraceni. Quod cum ipse Deus custodiat, non est corruptum, alioquin non esset Deus fidelis custos, quod absit.
Item in cap. v; «Non est mutatio verbo Dei.» Sed verbum Dei et lex est Evangelium; cum ergo verbo Dei non sit mutatio, lex et Evangelium non sunt mutata.
Item in cap. Vace, in fine secunde distinctionis dicitur:
«Credimus Deum, et id quod fuit missum nobis, et id quod fuit missum Abrabe et Ysmaeli et Ysaach et Jacob et tribubus, et id quod fuit datum Moysi et Jhesu, et id quod fuit datum propheitis a Domino suo, et non separamus inter aliquem ex ipsis». Ecce in hiis verbis mandatur Sarracenis, ut credant legem et prophetas, et Evangelium Jhesu Christi, et quod non faciant differentiam inter aliquem prophetarum. Et ita de necessitate oportet eos credere legem et Prophetas et Evangelium. Cum ergo dictum sit eis quod credant omnia supradicta, nec Deus mandaret credi corrupta, nec erant corrupta, sed vera et incorrupta.
Item in v cap. circa finem: «Dedimus librum Moysi complementum ei qui benefecit, et discretionem in omni re et directonem et misericordiam», sed corrupta lex non dirigit, sed potius facit errare. Ergo lex Moysi non est corrupta.
Item in cap.. : «donec statueritis legem et Evangelium, in nichilo estis». Ibi loquitur Dominus Christianis et Judeis, ut dicunt Sarraceni. Sed cum Deus bonum consulat et malum dissuadeat, hoc eis non dixisset, si lex et Evangelium corrupta fuissent; ergo incorrupta sunt lex et Evangelium apud Christianos et Judeos.
Item in c. Jone introducunt Deum dicentem de Jhesu: «Nos dedimus ei (scilicet Jhesu) Evangelium, in quo est directio et lumen». Sed si Evangelium corruptum fuisset, non dixisset Deus in eo esse directionem et lumen, sed potius errorem et falsitatem. Unde constat Evangelium esse verum et incorruptum.
Item non videtur rationabile nec verisimile quod Christiani vel Judei corruperint vel mutaverint libros suos, in quibus est eis tradita á Deo forma vivendi et spes salutis, cum pagani poete non mutaverint libros suos, in quibus fabule et manifesti continentur errores, sicut in eorum libris adhuc hodie invenitur.
Unde astutia dyaboli suggestum videtur, et hominum etiam malicia hoc firmavit ad fulcimentum sui erroris, ut libros sacros non legerent et corruptos assererent, ne manifestato errore ipsorum per veritatem sacrorum librorum a suis erroribus averterentur. Et hec astucia posita est in Alcorano ubi dicitur in cap. Vace:« Nolite interrogare quid egerunt priores, eis facta sua, vobis vestra», subaudi: «sufficiant»; cum tamen e contrario in cap. Jone dicatur; «Si fueris in dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui legunt librum antequam tu», ubi mandatum est ei in dubiis interrogare priores.
Si quis vero dicat quod in hoc sunt corrupti libri, quod nomen Machometi est inde amotum, respondemus quod non est causa, quare nomen ejus amoveretur, quia si bonus erat futurus, utile erat sciri nomen ejus, ut cum venisset, sicut bonus et de quo jam prophetatum erat, reciperetur, sicut contigi in Joh. Baptista precursore Christi, de cujus adventu prophetarunt Ysayas et Malachias; item sicut scriptum est etiam de Elia et Enoch, quorum adventus in fine mundi predictus est in veteri et in novo testamento, per quos Judei in fine mundi convertentur. Si vero malus futurus erat, necesse fuit similiter sciri nomen ejus et mores, ut cum veniret, per hujus noticiam caveretur ab eo, sicut scriptum est de antichristo et de moribus ejus, et de seductione, et de suis miraculis, que facturus est, ut per ista jam scripta cum venerit cognoscatur et a fidelibus caveatur. Unde sicut non est ablatum nomen antichristi nec nomen diaboli de libris, eodem modo nec nomen Machometi inde fuisset ablatum, si ibi fuisset scriptum. Unde esset frivola excusatio, que assumitur in defensione mendacii et erroris. Quod autem dicunt pro se, nomen ejus scriptum fuisse in libro Abacuch prophete c. iij: «Deus ab austro veniet, et sanctus de monte Faran», non potest convenire Machometo, quia nec Deus fuit nec sanctus, sed potius peccator et immundus, fuit enim luxuriosus et raptor bonorum alienorum, et interfector hominum sine justicia, sicut colligitur ex ystoriis et gestis de eo scriptis. Nec venit de monte Faran, imo de monte Meche. Nam mons Meche unde ipse fuit oriundus, dicitur Cayquiyan, sicut dicitur in lib. Ayci. Nam Pharan, quem jactant esse montem Meche, est in introitu terre promissionis, sicut habetur ex tertio lib. Moysi, c°. xiij°; Mecha vero distat a terra promissionis per longa terrarum spacia, itinere mensis unius et ultra; prophetia vero predicta verius Christo convenit, sicut patet per precedentia et sequentia.
Item, quod dicunt quod Christus predixit de Machometo in Evangelio, ubi promisit mittere discipulis paraclitum, volentes intelligere per paraclitum Machometum, hoc non potest stare, quoniam Joh. xiiij promisit et dedit paraclitum apostolis, quorum tempore non venit Machometus, dicens «paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia». Unde cum paraclitus sit Spiritus Sanctus, qui docuit apostolos omnia, non convenit Machometo, ut dicatur paraclitus, cum nec Spiritus Sanctus fuerit, qui est Deus, nec apostolos docuerit.
Item paraclitus idem est quod consolator, quod Machometus non fuit, imo desolator, quia venit cum gladio, cogens homines ad suscipiendam suam sectam, quod tamen Deus facere noluit, cum hominem liberum creaverit et sue voluntatis, nec aliquis propheta vel justus hoc attemptaverit unquam, sicut patet legentibus gesta antiquorum.
Item Spiritus Sanctus non videtur ab hominibus mundanis nec scitur ab eis. Unde Joh. xiij°: «Ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ui maneat vobiscum in eternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit». Ecce per ista que hic dicuntur patet manifeste, quod nullo modo potest dici Machometus paraclitus, cum non fuerit datus apostolis. Inter illos enim et ipsum fluxerunt prope DC anni, nec fuerit consolator sed potius desolator, nec fuerit Spiritus Sanctus, qui videre non potest, sed potius corporalis et visibilis.
Ostensa igitur veritate et sinceritate librorum, ad explanationem simboli redeamus.

APÉNDICES

APÉNDICES. 

Concluida la reseña de los Códices, parécenos oportuno insertar los Apéndices que están al fin del inventario de los Sres. Denifle y Chatelain, y que según verán nuestros lectores, contienen fragmentos muy interesantes copiados de dichos Códices.
Entre ellos ocupa un principal lugar por su extensión el que pertenece al Códice de número 6, que contiene como es de ver en el Catálogo, la exposición del Símbolo de los Apóstoles por el célebre dominico español Fray Raimundo Martín, que vivió a mediados del siglo XIII.
Atendiendo a que hasta el presente no hay noticia de que exista otro ejemplar en las bibliotecas de Europa, su contenido ofrece un doble interés. Por otra parte, los Sres. Denifle y Chatelain tuvieron buen cuidado en escoger los mejores fragmentos del citado Códice; y sobre todo, nada omitieron de cuanto se pueda referir a los sarracenos y judíos, y a los escritores árabes. Así lo expresan en el prólogo de dicho Apéndice, que es el de número I°.
Pero antes de los Apéndices copiaremos la siguiente introducción, que precede a su inventario latino.

ECCLESIA cathedralis urbis Dertusae (nunc Tortosa dicunt) in Catalonia, cujus historiam ac fata nuper enarravit D. Ramón O'Callaghan, canonicus archivistaque ejusdem, a restabilito saltem episcopatu an. 1151, multos pretiososque codices possedit. Quanquam autem, post varias vicissitudines, non tot hodie percurrere licet quot inventariis saeculo XV sequentibusque usque ad saec. XVIII confectis seu exaratis enumerantur, restat adhuc collectio nec infima nec spernenda. Quam cum alter nostrum bis visitavisset codicum statum lamentabilem, asseribus avulsis, deploraverat, nihilque magis cupiebat quam ut iterum Dertusam adeundi occasionem haberet, brevemque librorum superstantium descriptionem conficeret.
Itaque hujus anni mense Septembri, post exploratum tabularium Barcinonense, ambo Dertusam provolavimus. Tempus fortasse non optime elegeramus; namque improviso advecti, urbem vittis, vexillis, floribusque ornatam, musicis concursibus occupatam (ut fit quottanis ad celebrandum S. cincturae B. M. Virg. festum), denique festivitatibus magis quam labori paratam invenimus. Praeterea infelici casu tunc archivista aeger lectum retinebat. Nihilominus, intercedente fr. Angelo A. Ciarán, O. P., qui acriter in illis sollemnibus vastam praedicatione sua cathedralem movebat,
comiter a canonicis porta tabularii nobis aperta fuit, ibique commodissime codices inspiciendi, describendi, immo photografandi licentia concessa est. Praeter libros capitulares, duo armaria codicibus 147 referta invenimus; qui quidem jam uniformiter dorso e pelle ovina flavi coloris tabulisque linteolo spissius flavescente coopertis vestiti, temporum injurias vincent.
Tres dies ibi commorati, raptim singulos libros unus vel alter inspeximus. Numeri jam in singulis positi curam habuimus, etsi ordo melior non aegre dari potuisset. Exempli gratia, Biblia fere integra cum commentario Rabani nunc inter numeros 67, 61, 2, 28, 12 distrahitur. At non nostrum erat praefixam seriemt urbare (seriem turbare), et facile minimum id vitium indice nostro resarcietur. Deest praeterea quasi generatim in codicibus numeratio foliorum.
Non ingratum erit lectoribus in Appendice recipere quaedam hucusque incognita et quaedam specimina codicum antiquiorum.
Grates imo corde agimus canonicis Dertusensibus, qui nobiscum ut cum amicis, non ut cum externis et advenis agebant, nobisque thesaurum cathedralis, inter alia calicem mirifici operis, á Papa Luna, i. e. Benedicto XIII, donatam monstrarunt.
Denique veniam á collegis nostris doctisque oramus, si quid in hoc inventario, quod sine auxilio librorum impressorum conficiendum fuit, nos fugerit vel in errores nos traxerit. Neque silentio praetereundum, multes codices in principio mutilos esse, quod laborem nostrum detinuit. Caetera
non catalogum integrum condere, sed saltem praecipuorum tractatuum inventarium non inutile parare ambitio nostra fuit.

Dertusae, 4 sept. 1895.

HENRICUS DENIFLE, O. P.
AEMILIUS CHATELAIN.

appendix I

sábado, 7 de marzo de 2020

Catálogo 6-10


6. RAIMUNDO MARTÍN. EXPOSICIÓN DEL SÍMBOLO DE LOS APÓSTOLES.
Un tomo en 4.° de 138 páginas. Es de últimos del siglo XIII, o de principios del XIV. Está escrito parte en pergamino y parte en papel cartulina. En la primera página dice: Iste liber est sedis Dertusae «este libro es de la catedral de Tortosa»; pues antiguamente las palabras sede y catedral eran sinónimas.
Su autor Fray Raimundo Martín, fue un célebre dominico español que brilló a mediados del siglo XIII. Según se deduce de algunos párrafos, lo escribió por los años 1256 o 1257. Al hacer este trabajo, dice que se propuso instruir bien a los cristianos en los fundamentos de la religión católica, para poder rebatir los argumentos que solían proponerles los judíos y sarracenos, que entonces abundaban mucho en España. Pero atendido el gran fondo de doctrina que contiene este libro, y el estar en latín, parece indicar que se escribió principalmente para los párrocos y demás sacerdotes, a fin de que pudiesen instruir con facilidad al pueblo cristiano, y tuviesen al mismo tiempo razones y pruebas para convertir a los infieles.
Además tiene el singular mérito, de que como ya hemos dicho, el P. Denifle manifestó que no había visto ningún otro ejemplar en las muchas bibliotecas de Europa que ha examinado, y por ello ninguno de los bibliógrafos antiguos hace mención de este Códice. El expresado P. Denifle es el primero que ha dado noticia en una obra que publicó en alemán el año 1887.

7. BIBLIA SACRA. Un tomo en 4.° mayor prolongado, de 1.024 páginas. Es del siglo XIII. Está escrita en pergamino sumamente fino, de modo que por esto también es una especialidad, así como por la letra tan diminuta, hecha con una perfección admirable. En la parte superior de la primera plana hay una nota de época más moderna, que traducida del latín dice así: «Comienza la carta de San Jerónimo presbítero, sobre todos los libros de la historia divina « divinae historiae. Luego sigue el prólogo. Al fin del mismo hay otra nota en el margen que dice así: «Concluye la carta de San Jerónimo presbítero, sobre todos los libros de la historia divina» Después dice: «Comienza la carta de San Jerónimo presbítero, sobre el Pentatéuco de Moisés.» A continuación sigue otro prólogo, y después el libro del Génesis.

En la confección de este Códice, además del gran trabajo que hubo reduciendo a tan pequeño volumen todo el texto de la Sagrada Escritura, se manifestó un gusto muy delicado en el ornato. Todas las iniciales de los capítulos están adornadas con preciosos dibujos de colores. También merecen notarse las viñetas del principio de cada libro de la Escritura, en las cuales se indica con figuras alegóricas algún suceso del mismo.
En el margen se ven algunas notas más modernas. Al final hay unos versos latinos sobre el asunto principal de cada libro de la Sagrada Escritura. Después sigue un índice alfabético que comprende muchos folios.

8 y 9. MISAL SEGÚN EL RITO DE LA IGLESIA DE TORTOSA. Un tomo en folio de 474 páginas. fue impreso en Barcelona por Juan Rosembach el año 1524, habiéndose terminado la impresión el día 21 de Mayo de dicho año. Así consta en una nota impresa que hay al fin. La edición de este Misal se hizo en papel cartulina con algunas láminas y viñetas; pero todo en negro y de un estilo muy sencillo. En el archivo de esta catedral se conserva un ejemplar de la expresada edición sobre papel cartulina, que es el señalado con el número 8.
Mas el Cabildo de aquel tiempo utilizando la misma edición, dispuso que se imprimiese separadamente un ejemplar sobre pergamino, que también se conserva y en el inventario de estos Códices tiene el número 9.
El Cabildo lo hizo ilustrar con gran lujo, con viñetas doradas, y con tal profusión de dibujos y figuras de todas clases, que sería muy prolijo referir. El artista tuvo la feliz idea de no salir para ello del plan u orden del otro Misal; de modo que a la vista de éste, que está sin ilustrar y todo en negro, es como se puede comprender la riqueza y el mérito de los trabajos hechos en el Misal que nos ocupa.
Como el arte de la imprenta entonces todavía estaba formándose, digámoslo así, los tipos de letra de estos dos Misales aún son iguales al de los Códices manuscritos, y tienen las mismas abreviaturas, siendo muy probable que los tipos también fuesen de madera según se usaban en las primitivas impresiones.

10. MISAL. Un volumen en 4.° menor, en pergamino, de 448 páginas. Es del siglo XI. Este Códice es sin duda el más antiguo de todos los que existen en el archivo de esta catedral, pues fue escrito el año 1055. Así consta en el folio 18, vuelto, linea l.a
Lo que principalmente se observa en este curioso Misal, es que contenga tantas materias, que aunque a primera vista parecen distintas, no lo son si se atiende a que todas pertenecen a la sagrada liturgia. Para comprenderlo téngase presente la escasez de libros en aquellos tiempos, y los cuantiosos gastos que se ofrecían para poderlos adquirir; de ahí que un mismo libro o Misal servía para varios objetos, siendo como un repertorio litúrgico.
Al principio tiene un Calendario, con varias apuntaciones o notas históricas. Siguen luego muchas fórmulas de bendiciones, y unas Misas a canto llano. Después está el Cánon de la Misa; y a continuación varias oraciones y preces, según la liturgia de aquel tiempo, y una especie de catálogo de las penitencias que se imponían entonces por los pecados públicos. También está el oficio de difuntos, con los responsorios puestos en notas de música.