Mostrando entradas con la etiqueta Deuteron. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Deuteron. Mostrar todas las entradas

lunes, 9 de marzo de 2020

secundus - duodecimus articulus simboli.


Secundus articulus simboli.

(Per auctoritates veteris et novi testamenti probat, quod Deus habeat filium et quod ipse sit Deus; hoc etiam e miraculis et resurrectione. Quare dominus noster nominetur): propter executionem redemptionis nostre in carne assumpta. Unde per hoc ostenditur, quare univit sibi humanam naturam et facius est homo, non quod divina natura mutaretur in humanam vel humana in divinam, sed utraque permanente in sui natura facta est unio associacione naturarum, non commixtione. Et est aliquo modo simile, sicut spiritus humanus jungitur humano corpori, nec tamen spiritus efficitur corpus, nec corpus spiritus, sed utrumque remanet in sui natura, licet ex hiis unitis efficiatur una persona.

(Tertius articulus).

(Explicat Conceptionem Christi per Spiritum sanctum, per auctoritates sacrae scripturae; adventum ejus praedictum a prophetis; affert etiam Sibyllas. Tandem demonstrat e ratione quomodo Deum decuerit humanam naturam assumere): homo, nobilissimum opus creatoris, lapsus est per peccatum in mortem et damnationem et servitutem diaboli... peccatum originale in omnes homines transivit... Nulla creatura ad hoc erat idonea, ut hominem repararet et redimeret... Conveniens fuit, ut Deus hominem sibi uniret, qui penam sustineret, quam justicia exigebat, et quod Deus hominem assumeret, et non aliam creaturam ad hujusmodi penam sustinendam. (2a ratio pro fundamento habet): injuriosus tanto tenetur ad majorem satisfactionem, quanto major est ille cui infertur injuria. Deus, qui offensus erat, est infinitus: ergo hominis injuria fuit infinita, ergo tenebatur ad infinitam satisfactionem. (3a ratio): Omnis effectus fortior est in sua causa quam in causatis, sicut patet in calore ignis; fortior est enim calor in igne, quam sit in aqua calefacta per ignem, et lux major est in sole, quam in aere illuminato per solem vel a sole, et idem de similibus. Spiritus est rationalis, simplex, incorruptibilis, immortalis, unitur humano corpori composito, corruptibili et mortali tanto amore, ut nolit ab eo naturaliter separari. Cum igitur iste effectus unionis sit in creato, id est in spiritu rationali, multo magis poterit esse in sua causa, id est, Deo. Cum ergo spiritus humanus potuerit uniri corpori, Deus, qui est summa causa, potuit uniri humane nature et sic fieri homo. Unde unio ad corpus est exemplum unionis del et hominis. Item divinus amor excedit omnem amorem humanum. Cum igitur effectus amoris tantus sit in creaturis, quod matres faciat interdum exponi morti pro filiis: ergo immensitas amoris in Deo potuit ipsum facere subire mortem pro salvandis hominibus, sicut fuit possible. Sed mortem subire non potuit Deus nisi in humanitate assumpta: ergo ipsam potuit et decuit assumere ad ostendendum et complendum effectum sui amoris... (Demonstrat quare filius, ei non pater vel Spiritus s. naturam humanam assumpserit).
(Sequitur argumentum contra Judaeos: «quod jam venerit Christus.» Demonstrat hoc ex signis, quae praedixerunt prophetae. Argumentum fortissimum ex prophetia Danielis de 70 hebdomadis): Secundum usum sacre scripture non potest intelligi ebdomada ad plus nisi vij annorum. Unde Levit. xxv: numerabit tibi vij ebdomadas annorum. Cum igitur jam complete sint ille lxx ebdomade, sive sint dierum, sive mensium, sive annorum, et amplius fluxerint mcclvij anni, sicut ostenditur regum, qui ab illo tempore usque ad Christum regnaverunt, constat volenti recipere veritatem et non excecatum intellectum suum invidia atque malitia, quod prophetia jam completa est. Et sic patet, quod jam venit Christus. Et ideo cessavit visio el prophetia et sacrificia.
Si quis querat, quare Judei non credunt, cum omnia hec scripta sint apud eos, hoc est propter incredulitatem eorum et excecationem. Et hec excecatio est maledictio quam predixit Moyses Deuteron. xxviij dicens: «quia si audire nolueris vocem domini dei tui, nec custodias et facias omnia mandata... et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te » Istam maledictionem incurrunt Judei. Et hoc patet, quod ex amentia cordis et cecitate intellectus et furore mentis contingit eis, quod veritatem manifestam quam tenent et legunt nolunt intelligere, nec curant. Unde sicut predictum est, palpant in meridie, sicut palpat cecus in tenebris et non dirigunt vias suas in veritate querenda, licet satis dirigant in temporalibus; et sustinent calumniam et opprimuntur violentia ab omnibus nationibus, nec habent qui liberet eos de captivitate ista in quam ceciderunt post mortem Christi... Et quia Judei hodie non cognoscunt peccatum suum, ideo sunt capti sine rege et sacerdote et absque Deo vero et absque doctore veritatis et sine lege quantum ad intellectum ejus. Unde Azarias propheta ij. Paralipp xv.: «Transibunt multi dies in Israel absque Deo vero et absque sacerdote et doctore et absque lege.» Et sic etiam completa est in eis prophetia (Osce o) Osee dicentis iij.: «dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine Ephod et sine Theraphin...»
Sequitur «natus ex Maria Virgine:» (Auctoritates s. scripturae de matre Dei.)

(Quartus articulus simboli).

(Auctoritates s. scripturae de passione Domini: Isaias liij. Modus passionis ostenditur in tribus, scilicet in multiplici illusione, in clavorum affixione, et in felis et aceti potatione. Haec omnia praedicta sunt, ut etiam mors Christi pro peccatis) ..
Et quia in crucifixione ejus non solum fuerunt presentes apostoli et discipuli, sicut dicitur in Evang. Luc. xxiij, sed et Judei et gentiles, ideo per continuam successionem remansit apud christianos, apud Judeos et apud plures ex gentilibus, quod illa persona, que dicta est Christus, crucifixus est. Unde quidam Judeus sic opponebat Sarraceno: «Si aliquis percutit alium multis presentibus, et percussus conqueritur coram judice, et percutiens confitetur se percussisse, et presentes testificantur se vidisse, et alius superveniens qui tunc presens non erat, dementitur omnes, dicens, eos falsum dixisse, cui credendum est?» Respondit Sarracenus; «percusso et percutienti et testibus presentibus». Et Judeus intulit: «nos confitemur, quod patres nostri occiderunt Christum, quem credunt Christiani, et Christiani, qui acceperunt fidem ejus, confitentur hoc idem. Et Mahometus post DC annos veniens, qui nec presens fuit nec aliquid de re gesta vidit, ausus est dicere et scribere, quod non fuit crucifixus. Nos vero respondemus, quod credendum est crucifigentibus e: illis qui affuerunt»... (Tandem auctoritates de sepultura.)

(Quintus articulus simboli.)
(Textus s. scripturae de descensu ad inferos et resurrectione.)
(Sextus articulus simboli.)
(Textus s. scripturae de ascensione et «sedet ad dexteram Dei patris.»)
(Septimus articulus simboli).
(Textus s. scripturae «Venturus est judicare vivos et mortuos» et de judicio.)


Octavus articulus simboli.

Octavus articulus simboli est de tercia persona, que est Spiritus sanctus. De qua dicit: Credo et in Spiritum sanctum. id est, credo Spiritum sanctum unum esse Deum cum patre et filio, sicut supra ostensum est in tractatu de trinitate.
(Demonstrat e s. scriptura, quod Spiritus s. Deus sit et procedat a patre et filio.)

Nonus articulus simboli.

Sanctam ecclessiam catholicam. Et conjungitur hic articulus precedenti. Unde est sensus. Credo in Spiritum sanctum sanctificantem sanctam ecclesiam catholicam. Ecclesiam appellat societatem universalem sanctorum, ubicunque sint. Unde catholica idem est ac universalis. Et hanc ecclesiam, id est sanctorum societatem, Spiritus sanctus sanctificat. Unde Math, iij: «Ipse, scilicet Christus, baptizabit vos spiritu sancto et igni»; baptizabit, id est mundabit sive sanctificabit, Baptizare enim abluere est vel sanctificare. Et hoc facit in Spiritu sancto et igni, scilicet divini amoris.

(Decimus articulus simboli.)

Decimus articulus sic est: Sanctorum communionem. Et est triplex comunio: primus sacramentorum. Et secundum hoc est sensus: Credo sanctorum communionem, id est sacramenta, in quibus communicant sancti, esse sanctam. Et tunc «sanctorum» tenetur neutraliter pro sacramentis. Et quare dicuntur sancta, ostenditur, cum subjungitur; remissionem peccatorum, que scilicet fit in sacramentis. Secunda comunio est donorum spiritus sancti. Unde apostolus Rom. v. b. «Karitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.»
(Deinde de septem donis ex Isaia). Tertia comunio est bonorum operum, in quibus boni comunicant sibi ad invicem. Unde de hoc dicitur in psalmo: «particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua». Hec autem participatio acquiritur per amorem, quia dum homo diligit bonum, quod in *al o* cernit, ipsum per karitatem suum efficit (Auctoritates S. Gregorii et S. Augustini).
Prima itaque comunicatio est sacramentorum, in quibus * comunicant, licet differenter. Nam quedam sunt comunia omnibus, quedam quibusdam secundum exigentiam et electionem, baptismus enim et confirmatio et eucharistia et extrema unctio sunt cunctis comunia, penitentia vero, ordo et conjugium sunt comunia differenter. Nam penitentia comunis est omnibus qui peccaverunt, ordo autem ministris ecclesie, conjugium vero volentibus nubere.
Primum igitur sacramentum est baptismus, in quo gratia confertur in remissionem peccatorum (Textus s. scripturae). Forma autem verborum, quibus fit baptismus, hec est; « Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti.» Errant Sarraceni credentes, se mundati a peccatis per lavacrum solius aque, cum aqua sine verbo non lavet... Errant etiam frequentantes multociens idem lavacrum, cum sicut unus Deus est, et una fides, ita et unum sacramentum fidei...
2um Sacramentum est sacramentum confirmationis, in quo spiritus s. datur ad robur (Textus s. scripturae).
3um Sacramentum est eucharistia, id est sacramentum corporis domini, quod dicitur eucharistia, id est bona gratia, quia ibi suscipitur ille, qui est plenus gratia et veritate (Textus s. scripturae, etiam de sacrificio novi testamenti). Quia vero dupplicis sumus nature compositi, scilicet ex corpore et anima, dupplicem escam et compositam dedit nobis, constamus enim ex spiritu et corpore, et ideo ipse Christus, Deus et homo, qui est panis vite, dedit seipsum nobis in escam, ut ejus divinitate et humanitate nostra duplex natura reficeretur. Unde Augustinus in libro de spiritu et anima: duo sensus in homine sunt, unus interior, et unus exterior. Propterea enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se beatificaret, ut tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio esset in illo...
(Demonstrat non esse impossibilem conversionem panis et vini in Corpus et sanguinem Christi ratione et exemplo; et primo, quia Christus dixit).
Item si natura hominis per comestionem panem et vinum et aquam potest in corpus et sanguinem comedentis et bibentis mutare, et non sit aliud corpus a corpore, quod prius habebat: multo magis verbum Dei, cui nil est impossibile, potest panem et vinum supernaturaliter transmutare in corpus suum et sanguinem, et non sunt duo, sed unum et idem corpus. (Deinde exempla. Reducit omnia ad omnipotentiam Dei.)
Quartum sacramentum est penitentia, que est sacramentum tam veteris quam nove legis. Est autem penitencia, ut ait Ambrosius, mala preterita plangere et plangenda iterum non comittere, supple: <in proposito.» Unde idem ait; vera penitentia est a peccato recedere... Sunt autem tres partes penitentie: contritio, confessio, et operis satisfactio. Est autem contritio dolor de peccatis .. confessio est peccatorum revelatio coram sacerdote .. (Affert rationes cum homo confiteri debeat, inter alias : Cum homo naturaliter sibi compatiatur et parcat, non debet judicari judicio proprio in penitentia, cum sibi parceret plus debito; unde oportet, quod stet judicio alterius. Item, sicut delicta corporalia judicantur per legem et judices seculi: sic peccata animarum judicari debent per judices spirituales et legem Dei. Sed judices spirituales, qui per legem Dei judicant, sunt sacerdotes: ergo ad sacerdotes pertinet judicium animarum. Sed non possunt juste judicare, nisi noticiam habeant de peccatis, nec noticiam habere possunt nisi per confessionem delinquentium: necessaria est ergo confessio peccatorum. Item cum sufficienter providerit sue reipublice, sicut constituit judices manifestorum criminum. qui sint reges et principes et constituti sub eis: ita constituit judices peccatorum occultorum. Et quia nemo libenter confitetur illi, qu*m scit punire ad mortem, ut ait philosophus ideo statutum est, ut judex occultorum non puniat morte, sed injunctione penitentie, ne aliquis timent peccatum suum confiteri. Unde sicut dicitur in libro dicto Albuchan et in libro dicto Muslim: quia Machometus fecit lapidari voluntarie confitentes sibi se peccantes in fornicatione, avertit sarracenos a confessione.
Satisfactio est emenda debita pro peccatis. Nam cum peccatum sit injusticia, necessario exigit justificationem et tormentum ipsius peccantis et emendam faciendam injuriam passo. Ista satisfactio consistit in tribus, scilicet in jejunio, oratione et eleemosyna... Sunt et multa alia opera, per que potest satisfieri de peccatis, scilicet peregrinationes, vigilie, discipline, et similia.
Quintum sacramentum est extrema unctio infirmorum. Istam unctionem inceperunt apostoli facere ante Christi passionem Unde in evangelio Marci vi. dicitur de ipsis apostolis: ungebant oleo multos egro*os et sanabantur. Unde Jacobus apostolus archiepiscopus Jerosolvmitanus statuit postea, ut hoc fieret in ecclesia, dicens in epistola sua cap. v.: infirmatur quis...
Sextum sacramentum est ordo. Est autem ordo sacrum signaculum, quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium. Ista vero potestas et officium consistit in ministris ecclesie et maxime in sacerdotibus. (Textus s. scripturae.)
Septimum sacramentum est matrimonium. Est autem matrimonium sacramentum comune illis, qui fuerunt ante legem et sub lege et sub evangelio, et diffinitur sic: matrimonium est legitima societas sive vinculum maris et femine in genere humano individuam vite consuetudinem retinentem. (Demonstrat quod unica debeat esse unius: et insurgit contra multiplicationem uxorum et concubinarum, ut est apud Sarracenos. Inter alia affert) i. Cor. vij: mulier potestatem sui corporis non habet sed vir. Similiter autem et vir corporis potestatem non habet, sed mulier. Et ideo non potest istud dare duabus vel quatuor, sicut dicit Mahometus. (Contra divortium)..
Quam etiam verecundum sit et nefandum, quod aliquis dimissa uxore sua ter, non possit eam recuperare secundum Alchoranum, nisi prius ab alio cognoscatur, satis patet hominibus sani intellectus inde obviantibus veritati, cum etiam ipsa mulier, que parvi est intellectus, si sit nobilis cordis ei generosa, nullo modo vult se submittere tali vilitati, ut ab alio per istum modum cognoscatur...

(Undecimus articulus simboli).

Carnis resurrectionem (textus s. scripturae) Boni immutabuntur ad gloriam etiam quantum ad corpus, que gloria quadruplex est: claritas, agilitas, impassibilitas, subtilitas.
Quoniam vero aliqui sapientes Sarracenorum negant resurrectionem corporum, ponentes beatitudinem hominis tantum in anima, necesse est, ui ejus veritas rationibus ostendatur... Quod
autem in errorem induxit sapientes Sarracenorum, ut non crederent resurrectionem corporum, videtur processisse ex Alcorano, cum ibi contineatur, quod post resurrectionem habebunt delectationes corporales, ut delectatio cibi, potus et coitus, que in veritate, si in alia vita essent, intellectum a cogitatione et dilectione summi boni impedirent. Unde quia visum est eis hoc esse inconveniens, sicut est in veritate, negaverunt corporum resurrectionem, ponentes tantum beatitudinem hominis in anima, non intelligentes, quod corpus humanum possit vivere sine cibo; cum... efficietur impassibilis et immortalis, non indigebit alimonia. Delectatio enim glorie, que influetur a Deo in anima, per redundantiam glorificabit ipsum corpus.

(Duodecimus articulus simboli).

Vitam eternam, suple: credo esse. Hec autem vita eterna consistit in cognitione Dei. (Textus s. scripturae.) Preeminentiam autem delectationum spiritualium et divinarum ad corporales delectationes necnon et comparationem earum ad invicem ponit Avicenna in libro de scientia divina, tractatu ix, c. vij de promissione divina, loquens de felicitate anime. Sapientibus theologis multo magis cupiditas fuit ad consequendam hanc felicitatem. quam felicitatem corporalem.. Item Algazel firmat idem in libro intentionum philosophicarum tercio tractatu, v. c; Differt apprehensio intelligentie ab apprehensione sensus modis multis. Apprehensa enim a sensibus sunt corpora et accidentia, que sunt vilia et vana; apprehensa vero ab intelligentia est quidditas universalis, eterna essentia, quam permutari est impossibile. (Per longum integram sententiam affert.) Eandem etiam sententiam confirmat in libro, qui dicitur, Vivificatio scientiarum in demonstratione, quod gloriosior et excellentior delectationum est cognitio Dei excelsi et contemplatio vultus ejus, et in libro, qui dicitur Trutina operum in capitulo probationis, quid sit beatitudo ultima. Hoc idem etiam confirmat Alpharabius in libro de auditu naturali tractatu ij. circa finem, et in libro de intellectu. Ex hiis patet, quod etiam apud philosophos Sarracenorum beatitudo eterna consistit in cognitione et amore Dei, non in delectatione corporali: (Textus s. scripturae ex novo et vet. testamento contra Mahometum, sec. quem in cibo, potu, mulieribus, beatitudo consistit). Quod ergo Sarraceni aliqui nituntur probare per auctoritates evangelii, quod ibi comedetur et bibetur, non est verum.
(In fine demonstrat poenam aeternam e s. scriptura et rationibus. Concludit librum): Item Math. iij et Luc. iij: veniet fortior me post me, cujus non sum dignus soluere corrigiam calceamentorum ejus, Et infra: cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in orreum suum, paleas autem comburet igne inextinguibili. Item Dan. xij: «Multi de hiis qui dormient in terre pulvere, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium, ubi videant semper».
Explicit.